Carmen ad Astralabium 54-70

Petrus Abaelardus scripsit

sicut tesauris prestat sapiencia cunctis
sic nichil oposito vilius esse potest
ingenii sapiens fit nullus acumine magni
hunc pocius mores et bona vita creant
factis non verbis sapiencia se profitetur
solis concessa est gracia tanta bonis
filius est sapiens benedictio multa parentum
ipsorum stultus dedecus atque dolor
quod tolerat maior non sit grave ferre minori
nec se prelato preferat ullus homo
oblatam Kato fudit aquam popullumque refecit
dum refici propriam non tulit ipse sitim
insipiens rex est asinus diademate pollens
tam sibi quam cunctis perniciosus hic est
nolo miliciam sed sensum in principe laudes
consilium non vis preminet ad regimen
cum bonus est princeps divini muneris hoc est
cum malus id populli promeruere mala


door Pierre Abélard


tekstbron: Pierre-abelard.com
opgenomen in WEEKBLADEN #44 - trisonore astrolabe
vertaling: from 'Carmen ad Astralabium'
Stuur uw bijdragen (enkel tekst aub, geen prentjes) voor de WEEKBLADEN naar weekbladen@radioklebnikov.be

Ontdek onze CD-collectie
op BANDCAMP!